[46] EPISTOLA XLVI.

PHILIPPUS MELANTHON

IUSTO IONAE.

Scribo simplicissimo animo, nihil filio patrocinans. Nam neque ipse poteris omnia coram explorare. Et de avena & de lignis filius summam diligentiam praestitit. Et sum ei hortatus, ut tibi omnibus in rebus studiosissime obtemperet. Eoque duci eum sua voluntate video. DEUM oro ut ipsum & universam juventutem gubernet. Ex conventu scribit ad me BUCERUS certa auxilia promissa sunt Imperatori vel adversus Turcas, vel adversus Gallos ducenda. Imperator Germanos mavult adversus Gallos ducere. Adversus Turcas fratri dicitur Italicas copias additurus. Magnum omnino bellum impendent, & magnae difficultates politiarum, quas ante feramus, & finem mundi instare meminerimus. Ego me usitata consolatione sola sustento, quod DEO scio Ecclesiam curae esse. Bene vale. VII. Aprilis.